Автор: Jurkevich (---.san-jose-02rh15-16rt.ca.dial-access.att.net)
Дата: 31-12-04 09:05
...Alterum est KIJOVIA Urbs cis Borysthenem, elevat. Poli circiter 50. gradus sita, cujus originem investigare hic non est animus. Illud autem expendere pretium operae erit haud leve, quod inter alia de Urbe ista vulgo praedicantur: fuisse scilicet kijoviam. 1. Trojam veterem, quae, ob raptam a Paride Helenam Menelai Spartanorum Regis uxorem, a Graecis olim per decennium obsessa, tandemque expugnata ac penitus excisa est. Cui fabulae istud accedit commentum, in Crypta Kijoviensi gigantea Hectoris, Priami, Achillis, & aliorum tum Trojanorum, tum Graecorum Heroum corpora, a tanto jam tempore, incorrupta spectari. Sed absurda haec atque falsissima esse Geographia docet. Si enim Troja olim fuit, ubi nunc Kijovia existit; qua quaeso ratione classis Graecorum eo per descendentes Borysthenis adversi Cataractas penetrare potuit, cum ne scapha quidem incolumis illac transeat? Quomodo Aeneas classem per Cataractas illas transmittere potuit, cum ne trabes quidem impune ibi praecipitentur. Magna sane est ac celebris Cataracta Westro-Gothica, nomine TROLLHETTA, Latine, si cum Nonio loqui licet, Capitium aut mitra Diaboli, in quam trabes vel mali nautici praecipitati impune evadunt pauci admodum: Quam Cataractam cum inspectaremus Viatotes, toti horrebamus. Astuna haec Cataracta cum multis Borysthenis praecipitiis nequaquam est conferenda. Sed & Virgilius navigationem Aeneae in Italiam recensens, nullam Borysthenis, nullam Ponti Euxini, nullamque Hellesponti ab Aenea trajecti, quae omnia tamen trajicienda classi Dardanorum erant, facit mentionem. Certe Homerus de Borysthene nostro tacet, & nos cum eo. Quae vero & quorum hominum cadavera in Cryptis Kijoviensibus incorrupta hactenus ostenduntur, infra spectabimus. Quapropter fabulas istas suis remittimus auctoribus...
(Ян Капуста, он же Johannes Herbinius, "Religiosae Kiiouiensium Cryptae, sive Kijovia subterranea...", Йена, 1675, глава 2, параграф под названием "Kijovia non est Troja antiqua", стр. 8--9.)
|
|